HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XVIII: De coenomyia

#Exod. VIII#LXXVII et CIV

Dixit ergo Dominus ad Moysen: Egredere ad aquas ad Pharaonem, et dic ei quod si noluerit dimittere populum meum, mittam in omnem terram Aegypti omne genus muscarum, et faciam in die illa mirabilem terram Gessen, quae habebit tranquillitatem. Et factum est ita. Et venit musca gravissima in omnem terram Aegypti. Figurata locutio, id est multitudo muscarum, et expressius dictum est, quam si pluraliter diceretur. Pro quo LXX posuerunt coenomyam, id est musca canina, quod et in Psalmislegitur. Tunc vocavit eos Pharao, et ait: Ite, sacrificate Deo vestro in terra hac. Qui dixerunt: Non possumus. Abominationes Aegyptiorum immolabimus. Si mactaverimus quae colunt Aegyptii coram eis, lapidibus obruent nos. Taurum enim adorabant in honorem Apis, vaccam pro Iside, ovem pro Ammone, unde abominabile erat eis occidi haec, vel comedi. Et ait Pharao: Ite in desertum; verumtamen longius ne abeatis; rogate Dominum pro me. Oravit Moyses, et recessit musca. Et iterum cor Pharaonis induratum est. Pro his duabus plagis, dicit Josephus, quod innumera multitudo pediculorum Aegyptiis pullulavit, ex interioribus ebulliens, quos neque lavacris, neque medicamentorum unguentis, exterminare poterant. Multis enim plagis, praeter decem famosas, credibile est percussos Aegyptios.